

Liber Job*
Caput 2: Versus 12
Cumque elevassent procul oculos.Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus.Exclamantes ploraverunt.Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed haerens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita foedant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset.Sparserunt pulverem.Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; coelum, praeceptum supernae locutionis. Pulverem super caput in coelum mittere, est saeculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis coelestibus terrena sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiae; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant.